- REGIA
- I.REGIALatinis, quod Βαςίλειον Graecis, proprie domus Regis vel Palatium. Hinc Urbs, in qua Rex degit; seu in qua Palatium ad habitationem conslitutum habet. Solin. c. 26. Caesariensi Colonia inest, a D. Claudio deducta, Bocchi prius Regia. Plin. l. 1. c. 6. Cirtha procul mari, quondam Regum domus, et, cum foret Syphacis, opulentissima. Et paulo post, Iol ad mare aliquando ignobilli: nunc quia Iobae Regia fuit, et quod Casarea vocltatur, illustris. Strabo Cirtham τοῦ Σύφακος Βαςίλειον fuisse dicit. Pro quo arcem etiam aliquando Latini dixêre. Plin. l. 4. c. 11. Bizye, quondam arx Thraciae Regum. Inde et cognomina Urbium, Bulla regia, Hippo regius etc. In his autem Regiis civitatibus, quantum Regia, seu sedes Principis, spatium olim occupaverit, discimus ex eodem Plinio, ubi de Alexandria verba faciens, Metatus est, inquit, l. 5. c. 10. eam Dinchare Architectus pluribus modis memorabili ingenio XV. m. p. laxitate in sese ad effigiem Macedonicae chlanydis orbe gyratô laciniosam, dextra laevaque angulosô procursu, iam tum tamen quintâ situs parte Regiae dicatâ. Ubi quidam quartâ parte, corrigunt ex Strabone, sed falluntur. Plinii mens, etiam tum, cum Dinochares Alexandriam metatus est, quintam partem sitûs Regiae dicatam fuisse: quibus indicat longe maiorem partem occupavisse Regias eô tempore, quô haec scribebat. Nam Strabonis aetate, ut ipse tradit, quartam, imo tertiam partem totius pedaturae, detinebant Regia aedificia; singulis Regibus semper aliquid addentibus de suo et sic τὸ Βαςίλειον amplificantibus. Quomodo plures Regiae factae, quae una tantum fuit, cum Urbs conderetur, et multo plus spatii sub ultimis Regibus Regiae illae occupârunt, quam cum primum est constituta. Vide hanc in rem plura, apud Salmas. ad Solin. p. 475. 829. et infra in Urbs Regia: uti de Regia Theatri apud Sueton. Aug. c. 31. Casaubonum.II.REGIAquae Im peratoris erant, appellata sunt. Etsi enim nomen Regis Imperatores Romani vitârunt, ut notum; tamen quae ad Imperatorem pertinebant et Imperatoris erant, Regia vocaverunt: quâ notione vox non semel occurrit apud Aurelium Victorem Schotti. Sic Regia animalia apud Flav. Vopiscum, in Aureliano, c. 20. Quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captivos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens offero, non tam sunt animalia de Regibus victis capta, quam ipsius Aureliani propria, quae ut et reliquos seumtus necessarios sacrificiis, offert Imperator hic Senatui. Sed et Regillianum milites, cum Imperatorem facerent, Regem. appellârunt, Ergo potest rex esse: ergo potest nos regere. Quam appellationem superioribus quoque Principibus aliquando haesisse, docet Vopiscus in Vita Carini, c. 17. Regem denique eum plerique Illzraeci vocârunt. Vide Salmas. ad Vopisc in Aureliano. Quaenam vero Regia munera olim Romanis fuerint dicta, vidimus supra voce Munus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.